Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 309 (Reg. 554)


Datierung: 769 10 09 bis 770 10 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gerberti in Hantscuhesheim. Karolo magno rege. Gund. abbate.

Anno secundo regni domni nostri Karoli regis, ego Gerbertus pro remedio animae Vodaluuania, quod mihi ipse tradidit manu potestativa dono ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz vel ad illos servos dei, qui ibidem serviunt deo ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobod. in Hantscuhesheim, vineam I tenentem scamellum I in monte qui dicitur Stagnaftberge a die presente trado, atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum sanctum locum, vel ad agentes ipsius, omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., tempore quo supra. S. Gerberti, qui hanc donationem fecit. Samuel rogatus scripsi.