Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 304 (Reg. 265)


Datierung: 768 03 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Iungeradae in eadem villa. Pippino rege. Gund. abbate.

Anno XoVIo regni domni nostri Pippini regis, ego in dei nomine Iungerat dono ad sanctum mrem. dei Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est viniolam Ia in pago lobod. in Hantscuhesheim, a die presente de iure meo, in ius, et dominium sancti N. trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, et reliqua ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., kl. martii. S. Iungeradae quae hanc donationem fecit. S. Hildibaldi, Erkenbaldi, Ruoduuini, Giselhelmi, Erkanfridi, Gumberti, Gummari. Ego Harilandus scripsi.