Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 303 (Reg. 266)


Datierung: 768 03 20
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Berthae in Hantscuhesheim. Sub Pipino rege. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Bertha pro dei intuitu vel pro remedio animae meae, seu et pro aeterna retributione ut veniam de peccatis meis adipisci merear, per hanc kartulam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam, in pago lobodon. in loco nuncupato Hantscuhesheim, id est viniolas II ex quibus possunt colligi duae carradae vini, et de terra araturia III iurnales, a die presente de iure meo in ius, et dominationem sancti N. trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, habeatis potestatem exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua, usque: Actum in monasterio Laur., XIII kl. aprilis. Anno XoVIo Pippini regis. S. Berthae quae hanc donationem fecit. S. Humberti, Sigefridi, Hildibaldi, Erkenfridi, Sicconis, Altmanni. Ego Harilandus scripsi.