Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 305 (Reg. 441)


Datierung: 768 10 09 bis 769 10 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Maurlachi in eadem villa. Karolo rege. Gund. abbate.

Ego in dei nomine Maurlach, dono ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem deo serviunt, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobodoninse in Hantscuhesheim, vineam I quae est affinis Ascrichi, et de una fronte est terra dominicata, a die presente de iure meo, in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes eius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. Anno Io domni nostri Karoli magni regis. S. Maurlach qui hanc donationem fecit. Samuel rogatus scripsit.