Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 298


Datierung: 768 05 30
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Donatio Frickonis, anno quo supra.

In Christi nomine sub die III kl. iunii anno XoVIo regni domni nostri Pippini regis ego Friccho pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc kartulam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Uuiscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili abbate Gundelando deo servire videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in Hantscuhesheim, viniolam I tenentem plus minus scamellum I a die presente de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, ita ut ab hac die et deinceps habeatis potestatem exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua: cum socio fisco auri uncias II, argenti solidos X multa sustineat, et donatio ista firma omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., publice sub die et tempore quo supra. S. Fricchonis qui hanc donationem fecit. S. Salachonis. Ego Samuel rogatus scripsi.