Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 299 (Reg. 252)
Datierung: 767? 11 11
Ausstellungsort: Lorsch
In nomine patris et filii, et spiritus sancti. Ille bene possidet res in hoc seculo, qui sibi de caducis et terrenis comparat premia sempiterna. Propterea ego Eborwin pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu et pro aeterna retributione dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, rem meam in pago lob., id est duas petiolas de vinea in Hantscuhesheim, de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps potestatem habeatis exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse minime spero, et reliqua omnia ut supra. Actum in monasterio Laur., III idus Nov. Anno XVI regni domni nostri Pippini regis. S. Eboruuini, qui hanc donationem fecit. S. Dantzo, Erloldi. Harilandus scripsit.

