Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 297 (Reg. 115)


Datierung: 767 02 28
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico

Donatio Olonis et Bozulphi, in eadem villa. Anno XVo Pippini regis. Gundelando abbate.

Nos in Christi nomine Olo, et Bozulph pariter pro intuitu dei, et pro remedio animae nostrae seu et pro aeterna retributione ut veniam peccatorum nostrorum apud deum invenire mereamur, per hanc kartulam donationis, sive testamentum donamus a die presente ad sacratissimum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Laur., ubi Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est rem nostram in pago lobod. In Hantscuhesheim petiam de terra araturia, plus minus dimidium iurnalem, quam de iure nostro in ius et dominationem sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die potestatem habeatis quidquid exinde facere volueritis. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua: auri denarios X, argenti uncias III multa componat, et donatio ista omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa. Actum in loco publico qui vocatur Laur., II kl. martii. Anno XVo regni domni nostri Pippini regis. S. Olon, et Bozulfi qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. Similiter ego Adala dono in dei nomine ad eundem Christi mrem. N. in iam dicto loco de ipsa terra meam portionem quam nos insimul tenere videmur. S. Adalanae. Ego Witglarius scripsi.