Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 295 (Reg. 202)


Datierung: 767 08 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bleutsindis in eadem villa. Anno XVo Pippini regis. Gundelando abbate.

Primo die mensis augusti gubernante imperium Francorum glorioso rege Pippino, anno quo supra, ego Bleutsint pro dei intuitu vel pro remedio animae meae; seu et pro aeterna retributione, ut veniam peccatorum meorum adipisci a domino merear, per hanc kartulam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobodon. in Hantscuhesheim, vineam I, et quidquid in Mannenheim videor habere, tam mansis, campis, totum et ad integrum de iure meo, in ius, et dominium sancti Nazarii trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, et reliqua: cum socio fisco auri unciam I, argenti pondera IIIIor multa componat, stipulatione subnixa. Actum in Laur., die et tempore quo supra. Signum Bleutsint quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Agio. Ego Harilandus scripsi.