Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 296 (Reg. 163)


Datierung: 767 05 29
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gisilbaldi in eadem villa. Anno quo supra. Gundelando abbate.

In Christi nomine sub die IIII kl. iunii anno XVo regni domni nostri Pippini regis, ego Gisilbalt pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio et pro anima Guntuuini filiastri mei, per hanc kartulam donationis dono ad sanctum mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, rem meam, hoc est tertiam partem unius mansi, et tertiam partem unius vineae, in loco Hantscuhesheim nuncupato, in pago lobodon., a die presente de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, et quidquid exinde facere volueritis liberam in omnibus potestatem habeatis. Si quis vero quod futurum esse minime credo et reliqua usque: auri solidos III, argenti uncias VI multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Gisilbaldi qui hanc donationem fecit, S. Erpholdi, Herrici, Eigiolfi. Samuel scripsit.