Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 294 (Reg. 128)


Datierung: 767 04 12?
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Donatio Waltheri in eadem villa. Anno XVo Pippini regis. Gundelando abbate.

Ego Waltharius pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu et pro aeterna retributione ut veniam delictorum meorum adipisci apud dominum merear, per hanc kartam donationis sive testamentum, dono a presenti die ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi Gundelandus venerabilis abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobod. in Hantscuhesheim, vineam meam, ad integrum, ut habeatis potestatem exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua, usque: cogente fisco, auri uncias III, argenti pondera II multa sustineat, et stipulatione subnixa. Actum in Laur. publice, sub die XII april. Anno XV regni domni nostri Pippini regis. S. Waltheri qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Dedonis. Ego Wiglarius rogatus scripsi hanc donationem.