Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 278 (Reg. 3581)
Datierung: 962 – 966 05 13
In Christi nomine dum non est incognitum, sed testibus idoneis videntibus constat esse manifestissimum qualiter ego Adalrat cogitans pro remedio animae meae parentumque meorum futura retributione, quasdam res proprietatis meae in pago lobodonensi in presidatu Cuonradi comitis in villa vel marcha Niuwenheim sitas, ad sanctum dei N. tradidi, qui requiescit corpore in pago rinensi in loco qui dicitur Lauresham ubi venerabilis Gerbodo abbas preesse videtur, ea videlicet ratione ut filius meus Salemannus eiusdem monasterii monachus, cum venerabilis prefati abbatis ceterorumque fratrum commeatu idem predium cum universis utilitatibus ad illud pertinentibus teneat, atque meae commemorationis causa in usus fratrum usque ad exitum vitae suae procurandum habeat. Si quando deo iubente ille obierit, tunc sancta congregatio monachorum quae ibidem die noctuque domino deservire dinoscitur, liberum ac firmissimum habeant arbitrium. Facta autem est haec karta traditionis III idus mai. Anno ab incarnatione domini DCCCCLXII. Indict. VIIII. S. Adelradi qui hanc kartam firmare rogavit. S. Gerhardi, Mengoti, Wicnandi, Reginberti, Wezelini, Adelradi, Ecco, Duodo, Gerhoh, Reginbodo, Ratheri, Adelhart, Hertdrich, Adelbrath, Einhart. Vodilbalt scripsit.