Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 279 (Reg. 343)


Datierung: 766 – 768 04 19
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico

Donatio Nordoini. IN HANTSCVHESHEIM.

Regnante domno nostro gloriosissimo rege Pippino, ego Nordoinus pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu pro aeterna retributione, ut veniam de peccatis meis adipisci merear per hanc kartulam donationis sive testamentum dono a die presente ad sanctissimum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corpore in loco qui vocatur Lauresham, super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerandus Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem meam in pago lobodoninse, in Hantscuhesheim, tam mansis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum quantumcumque in iam dicto loco habere debeo, de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam, ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, seu aliqua extranea persona, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, aut eam infringere vel inmutare voluerit, cuiquam maledicere nolumus, caueat ne iram dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat una cum sacratissimo fisco, auri denarios X, argenti pondus unum, multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum in loco publico qui vocatur Laur., XIII kl. mai. Sig. Nordoini qui hanc donationem fieri rogavit. S. Giselhelmi, Waningi, Ratfridi, Erkanfridi, Wolfgrimi, Ruotdrid, Guntbaldi, Tanzo. Ego Haribertus scripsi et subscripsi.