Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 276 (Reg. 1727)


Datierung: (769 - ) 782 03 15
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Richoldi in eadem villa. Anno XIIII regni domni nostri Karoli magni gloriosi imperatoris. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Richoldus dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresh., super fluvium Wisscoz sito, hoc est rem meam in lobdunensi in villa quae dicitur Nivuuenheim portionem de una vinea quam heredes mei ante tradiderunt a die presente trado atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus marcii. S. Richolt qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Moroldi, Babonis. Ego Rudolfus scripsi.