Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 275 (Reg. 1682)
Datierung: 782 02 28
Ego in dei nomine Ruopertus et Hado pro anima Giselbaldi donamus ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est quod ipse tradidit nobis super fluvium Neckar, in Niuuuenhofen, in confini Hantscuhesheim I vineam, cui subiunguntur duae partes nostrae portionis, de Io latere Frideburgae, de tertio supradictus fluvius, a die presente, tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II kl. martii. Sig. Ruotperti, et Hadonis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Waldrici, Albrici, Herpholdi, Wachi, Ruotperti, Germundi. Ego Grimarius scripsi.