Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 250 (Reg. 949)


Datierung: 773 08 22
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Lamperti clerici, quam dedit in eadem villa. Anno V regni domni nostri Karoli magni. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Lampertus pro remedio animae meae, dono ad sanctum dei N. mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., rem meam in Basinsheim. Hoc est mansum I et quidquid ad ipsum pertinet, a die presente trado, atque transfundo perpetualiter ad possidendum, et reliqua ut supra. Si quis autem quod futurum esse minime credo, de cetero ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., XI kl. sept. Sig. Lamperti clerici qui hanc donationem fecit. Sig. Samuel, qui hanc donationem rogatus scripsi.