Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 249 (Reg. 1187)
Datierung: 775 06 12
Nos Welafrid et coniux mea Ruotniu in Christi nomine donamus ad sanctum N. mrem. qui requiescit in corpore in monasterio Lauresham, pro remedio animarum nostrarum rem nostram in Basinsheim, hoc est unum proprisum, cum aedificio, et mansis, campis, pascuis, pratis, peruiis, vineis, domibus, aquis, aquarumue decursibus, et quantumcumque ibidem habere visi fuimus, totum et ad integrum tradimus atque transfundimus, perpetualiter a die presente possidendum, et reliqua omnia usque: Actum in monasterio Laur., II idus iunii. Sig. Welafridi et coniugis eius Ruotniu, qui hanc donationem fieri et affirmari rogaverunt. S. Guntramni, Alberti, Folcradi, Willonis, Giselhelmi, Riphuuini, Stahal, Irminulfi, Vodonis.