Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 239 (Reg. 326)
Datierung: 767 11 – 768 10 08
Ausstellungsort: Lauresham
Ego Gundelandus abbas, in dei nomine emi ad opus sancti Nazarii, ab homine Raccherio nomine et coniuge sua Bertsuuinda, res proprietatis eorum in Basinsheim, id est, mansos cum campis, pratis, curtilibus, ortis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus. Quidquid ego Raccher et coniux mea in ipsa villa denominata habuimus in integrum tibi et sancto Nazario tradimus, unde et accipimus a te in pretium duas libras argenti, ita ut ab hac die habeas, et quidquid exinde volueris facias. Si quis vero quod futurum minime esse credo, et reliqua omnia ut supra usque: Actum in monasterio | Laur., sub die et tempore quo supra. Sig. Raccheri, et coniugis eius Berthsuuindae qui fecerunt hanc venditionem. S. Vdonis. Ego Samuel scripsi.

