Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 238 (Reg. 309)


Datierung: 768 08 01

Donatio Gailradae in eadem villa. Anno XVIo regni domni nostri Pippini regis. Gundelando abbate.

Ego Gailrada pro animae meae remedio, dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham in pago rinensi, rem meam in Basinsheimmer marca in villa quae dicitur Husun, quae sita est super fluvium Wisscoz, mansis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus, silvis, peruiis, terris, cultis, et incultis, omnia et ex omnibus, quantumcumque ibi visa fui habere, a presenti tempore, trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, cum Io mancipio nomine Dothlegberto, ut omni tempore ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum. Actum in monasterio Laur., sub die Io mensis augusti. Sig. Gailradae quae hanc donationem fecit.