Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 240 (Reg. 179)
Datierung: 767 06 15
Venerabili in Christo patri Gundelando abbati, atque emptori, Stalus venditor filius Liutwini quondam. Constat me vobis vendidisse, et ita vendidi pratum meum in loco Basinsheim nuncupato, quod tenet in longitudine perticas XXXa et in latitudine perticas XI, et dimidiam, cui subiungitur de Io latere res Ciluuardi, de alio vero tenet Lampertus et Uodo, de alio tenet genitrix raea Massa. Unde accepi a vobis, pretium iuxta quod nobis complacuit, atque convenit. boc est uncias in argenti tantum, ita ut ab hac die habeatis potestatem quidquid exinde volueritis facere. Si quis vero quod futurum esse minime credo, contra hanc venditionem a me factam venire temptaverit, aut eam infringere vel mutare voluerit, quia cuiquam maledicere nolumus, caueat ne iram dei onmipotentis et sancti Nazarii incurrat, et insuper inferat vobis tantum et iterum tantum quantum a vobis accepi, vel quantum ipsum pratum emelioratum valuerit, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens venditio firma et stabilis permaneat. Actum in monasterio Laur., sub die mensis iunii XVo. Sig. Stali qui hanc venditionem fecit. S. Hairmanni, Grimuldi.

