Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 229 (Reg. 1587)


Datierung: 780 07 30
Ausstellungsort: Lauresham

Venditio Geroldi in Husun. Anno XII regni domni nostri Karoli magni imperatoris. Helmerico abbate.

Ego Geroldus filius Eigilolfi vendidi Helmerico venerabili abbati rem meam in pago rinensi in illa marcha quae dicitur Husun VI iurnales de terra arabili, quae accingitur ex utraque parte rebus sancti Nazarii. Unde accepi a vobis in pretio taxato iuxta quod nobis complacuit, atque convenit argenti III uncias, et ipsam rem vobis presentialiter in dei nomine perpetualiter tradidi possidendam, ita ut ab hac die habeatis eandem rem, iure tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus potestatem habeatis. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, et reliqua, usque: duplam pecuniam quam ego a vobis accepi restituat, et tamen quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista venditio firma vobis et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die III kl. augusti. Sig. Geroldi qui hanc venditionem fecit. Ego Ruodolfus hanc venditionem rogatus scripsi.