Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 230 (Reg. 1771)


Datierung: 782 09 01
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Waltheri et coniugis eius Willisuuindae in Eberstat. Anno XIIII regni domni nostri Karoli magni. Helmericho abbate.

Nos in dei nomine Waltherus et uxor mea Uuillisuumda donamus ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz situm, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem deo servire videtur, ubi et vir venerabilis Helmericus abbas preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus. Hoc est rem nostram in pago rinensi in Eberstat, quidquid ibi visi fuimus habere, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, ad integrum a die presente de iure nostro, in ius et dominationem sancti Nazarii tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac presenti die ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die kl. sept. Sig. Waltheri et coniugis eius Willisuuindae, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Riphwin, Stahal. Ego Donadeus scripsi.