Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 228 (reg. 1762)


Datierung: 782 Ende März

Noticia de inquisitione hurfelder marcha in qua villa quae dicitur Sueinheim sita est, et Rod.

In anno XIIIIo regni domni nostri gloriosissimi imperatoris Karoli magni, publico apud eundem principem habito placito, facta est inquisitio de Sueinheim, si per drictum deberet adtingere ad villam Hurfeldo marcam, quam ipse dominus et semper nominandus Karolus dedit in elemosina ad partem sancti Nazarii. Haec sunt nomina testium qui in ipso placito fuerunt, Heimiricus comes, filius domnae nostrae Willisuuindae, Widrat, Franco, Folcrat, Erbiuuart, Benno, Friderich, Ernust, Irminulf, Waltheri, Heittung. Ibi fuerunt etiam domni regis Guntrammus et Heriradus cancellarius, et scabini, et testes quorum ista sunt nomina, Guntramnus comes, Albraat, Theodo, Zeizo, Frickio, Gislelm, Sigefrit, Adalman, Heriraat, Rado, Rutger, Riphuuin, Stahal filius Massae, Welafrid, Hucbertus, Willehelm. Isti omnes attestati sunt, quod absque ulla ambiguitate per drictum in elemosina domni regis ad partem sancti Nazarii villa Sueinheim cum omnibus adiacentiis suis attingere deberet, eo quod infra marcam Hurfel|dun ipsa villa Sueinheim sita est. Igitur in illo die lunae quem nos dicimus secundam feriam proximo qui fuit VIII idus iunii, venerunt missi domni regis Richardus et Guntramnus comes in iam dictam villam Sueinheim, cum prefatis scabinis, et testibus, et similiter omnes consona voce sicut prius in primo placito dixerunt, ac sic precepto regali testificatio illorum confirmata est.