Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 226 (Reg. 12)
Datierung: 765 11 17
Ausstellungsort: Loboduna civ.
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorura vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio a deo in aeterna beatitudine retribui confidimus. Igitur ego Gerbertus, et uxor mea Lobuduna in amore domini nostri Jesu Christi et pro remedio animae nostrae damus, donatumque in perpetuum esse volumus, ad basilicam sancti Nazarii quae constructa in pago qui cognominatur Rinahgowe mansum unum in villa quae dicitur Suainheim, ex cuius uno latere est mansus Rapanolfi, et de terra arabili iurnales XXX, in ea vero ratione, ut ab hac die ipsa aecclesia vel agentes eius integre debeant dominationi revocare, perpetualiter possidendum, habendi, tenendi, dominandi, commutandi, et quidquid exinde pro oportunitate locorum et usu aecclesiae faciendi liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis contra hanc paruulam donationis iusticiam venire temptaverit, vel infringere voluerit, auri II solidos, argenti pondera II coactus cum cogente fisco partibus sancti Nazarii persolvat, et quod repetit nullatenus evendicare valeat, stipulatione subnixa. Actum in Lobuduna civitate publica. Facta sub die XV kl. decemb. S. Gerberti qui fecit hanc donationem, S. Rǒhauo, Onodbaldi, Colamfridi, Marafridi, Adalmanni. Alapsi peccator indignus scripsi.

