Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 227 (Reg. 1057)
Datierung: 774 07 27
Ausstellungsort: Lauresham
Nos pariter Datto et coniux mea Wigunt pro dei intuitu vel pro animae nostrae remedio, seu pro aeterna retributione per hanc cartulam donationis sive testamentum donamus ad sanctum dei N. mrem. qui requiescit in corpore in pago Rinensi in monasterio quod vocatur Laur. Hoc est rem nostram quam Adalfridus pbr. de Ruotperto comparavit et nobis eam tradidit, quae sita est in Sueinheimer marcha, id est, mansos duos et iurnales XVII de terra araturia, et de prato unde possunt colligi IIIIor carradae feni, a die presente tradimus atque transfundimus, et cetera omnia usque: auri libram I, argenti pondera II coactus persolvat, et: Actum in monasterio Laur., sub die VI kl. augusti. Sig. Dattonis, et Wiggunt coniugis eius, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Ego Samuel rogatus scripsi.