Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 225 (Reg. 3405)


Datierung: 806 – 841
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Marcolfi, et Liudonis. In eadem villa.

Nos in dei nomine Marcolf et Liudo pro remedio animae Ruotburgae donamus ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur. Hoc est quod nobis tradidit iam dicta Ruotburg in rinensi in villa Bettenheim I mansum cum casa, et scuria, et pomario, et vineas, et terram araturiam, et prata, et quidquid in eadem marcha habere visa fuit, a die presente tradimus atque transfundimus, et reliqua omnia, ut supra, usque: Actum in monasterio Laur. Sig. Marcolfi et Liudonis, qui hanc donationem fecerunt. S. Rathelmi, Gunzonis. Altwinus monachus scripsit.