Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 224 (Reg. 2953)


Datierung: 807 02 20

Donatio Hildibaldi in Betenheim. Anno XXXoVIIIIo regni domni nostri Karoli magni. Adalungo abbate.

Ego in Christi nomine Hildibaldus pro remedio animae Folcniu, et viri eius Uuihingi, quod ipsa Folcniu manu potestativa tradidit, dono ad sanctum mrem. dei N. qui requiescit in corpore in monasterio Lauresham, quidquid ipsa Folcniu in villa Bettenheim habere visa fuit, tam mansis, terris, pratis, campis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, a die presente trado atque transfundo, et reliqua omnia ut supra, usque: Actum in monasterio Laur., sub die X kl. martii. Signum Hildibaldi, qui hanc donationem fecit. S. Ruotperti comitis, Wigchradi, Erichi, Enzonis, Ruothwigi, Engilberti, Ruothardi, Lorenzo. S. Adelhardi, Burcmanni, Erberhardi, Bernkari. Bilihelmi.