Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 193 (Reg. 2667)
Datierung: 799 06 06
Ego in dei nomine Bernherus, pro remedio animae meae, dono ad sanctum N. mrem. Christi qui requiescit in corpore, in monasterio quod vocatur Lauresham, rem meam in pago rinensi in Locheim duas partes de uno manso, et de terra araturia, et pratum, et quidquid in ipsa marca habere visus fui, de universis IIas partes, omnia et ex omnibus, a die presente trado, atque transfundo, in dominium sancti N. ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die VIII idus iunii. Signum Bernheri qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Widegowi filii Warini comitis. S. Hugimundi clerici, Adalberti, Subarenzionis, Hartwigi, Waltharii, Vodalheri, Erlolfi, Frumoldi.

