Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 194 (Reg. 185)
Datierung: 767(?) 06 26
Regnante domno nostro Pippino gloriosissimo rege nos pariter Erlint, et Richlint, donamus in Christi nomine ad sanctum N. mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham, situm super fluvium Wisscoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili abbate Gundelando deo deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus. Hoc est rem nostram in pago rinensi in Gemminesheim prati iurnales VIII totum et ad integrum, a die presente de iure nostro, in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, et cetera omnia ut supra: usque tunc cum cogente fisco, auri denarios X, argenti pondus I persolvat, et reliqua usque: Actum in monasterio Laur., sub die VI kl. iulii. Sig. Erlint, et Richlindis quae hanc donationem fecerunt. Ego Harilandus scripsi.

