Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 192 (2430)


Datierung: 793 04 17

Donatio Buradae deo sacratae in Locheim superiore. Anno XXV regni domni nostri Karoli magni imperatoris. Richbodone abbate.

In Christi nomine ego Burath deo sacrata dono pro remedio animae meae, et pro anima germani mei Raathardi ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham, in pago rinensi, in Locheim mansum I et quidquid ad ipsum mansum aspicit, terris, pratis, campis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et mancipia duo, his nominibus Gunduuin, et uxor eius Gebehilt, et frater eius Eberhart, una cum peculiari eorum, et quidquid in eadem marca | habere visa fui, ad integrum a die presente de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, et reliqua omnia ut supra, usque: tunc una cum cogente fisco partibus sancti Nazarii auri uncias duas, et argenti pondera IIIIor persolvat, et cetera usque: Actum in monasterio Lauresham, sub die XV kl. mai. Sig. Burad quae hanc donationem fecit. S. Liutgeri, Regihhardi, Wigchrammi, Rǒtgozonis. Ego Samuel pbr. et monachus rogatus scripsi.