Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Kap. Nr. 167

Hactenus donationes imperatorum, principum, ac spectabilium personarum, privilegia quoque laurishamensis aecclesiae tam apostolica, quam imperialia suo digessimus ordine; nunc ad diversas Christi fidelium traditiones, per diversos pagos et provincias, in diversis locis ac terminis transscribendas accingamur. Ubi lectorem prima fronte prestruimus, omnia traditionum exordia retexere laboris esse superflui, presertim cum omnium vel eadem, vel non multum diversa sit convenientia, sed potius nos legitimas traditionum sollempnitates, formas atque modos, testatorumque ac testium nomina, regum simul et imperatorum tempora, plena fide persequi. Ceterum precariarum transscribere formulas ociosum duximus, eo quod ipsae res prestitae suis traditionibus inscriptae sint, et eaedem precariae sive prestariae morte eorum qui eas precario acceperant, vim et locum amiserint. Igitur a pago renensi in quo ipsum laureshamense situm est monasterium, sumamus exordium.