Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 167


Datierung: 767? 11 01

Donatio Thurincberti fratris domni Cancronis in Lauresham, et in Birstat. Anno XVI Pippini regis.

In Christi nomine sub die Io novembris mensis, ego Turincbertus propter deum, et reverentiam sancti Nazarii dono ad ipsum sanctum locum ubi ipse domnus in corpore requiescit, seu ad ipsos fratres qui ibidem sub venerabili Gundelando abbate deo deservire videntur donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est mansum unum qui ibidem proprisus est ad illud claustrum faciendum circa sanctum Nazarium et quantumcumque ibidem debetur meae possessioni, de iure meo in ius et dominationem sancti N. dono, trado, atque transfundo, ita ut ab hac presenti die et deinceps ad ipsum sanctum locum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum. Similiter et in Birstather marca, mansum I et pratum unum et de terra araturia iurnales sex, dono ad iam prefatum martyrem Christi sanctum N. Siquis autem, ego ipse aut ullus de heredibus meis, hanc donationem meam infringere vel immutare voluerit, tunc inferat una cum agente fisco auri dimidiam libram, argenti pondera duo, multam sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, publice et sub die et tempore quo supra. Signum Heimerici comitis. Sig. Gerwic. Sig. Dietto. Sig. Grantzo. Sig. Berthelmi. Sig. Geroldi. Sig. Lantboldi.