Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 164

<De fine vite et testamento ipsius Heinrici abbatis>

Ut autem huius prememorati patris et memoria digni abbatis Heinrici, quedam probe facta, et iugis instantia circa ecclesiam sibi commissam, posteris clarius liquescant, ad imitationis exemplum pauca e plurimis perstringamus, maxime his quae circa finem vitae gessit, ad medium deductis. Cum enim prius cellam Niwenburg aedificiis et prediis ampliasset, item Abrinsberg, Capellae, Michlinstat, Aldenmunster, possessiones quae a superioribus prepositis vel neglectae, vel incultae, vel gravi aere alieno obpressae fuerant, absolute restituisset, cumque in Siggenheim, et Winenheim castro et villa, non

inuenusta

edificia fabricasset, ad extremum pavimentum principalis aecclesiae in quantum moderna fabrica complectitur, aeleganter stravit, conventum fratrum et refectorium, suum quoque solarium picturis decoravit, ambitum murorum ab extremis ruinis instauravit, pontem lapideum super fluvium Wisgoz multa impensa tam sua quam Christi fidelium fabricavit. Demum ad imperialem curiam Spirae evocatus, cum pro reformanda pace et concordia inter imperatorem et fratrem eius, Cuenradum palatinum comitem de Reno, multo labore, multaque instantia, sed frustra desudasset, preponderantibus domesticis odiis sanitati consiliorum, in nativitate beatae V. Mariae, vergente iam vespere, lentis febribus correptus est, a quibus per totam hiemem excoctus, incandescente estatis

feruore

, viribus corporis cepit destitui, et tum languor nullo remedio curabilis ad vivum persedit. Cumque per singulos dies morbus ingravesceret, pecuniam quam multa parsimonia et providentia contraxerat, idcirco, ne aecclesia sua propter crebras italicas expeditiones, quae ab eo exigebantur, in possessionibus suis aliquid detrimenti pateretur, beatius arbitratus dispergere et dare pauperibus, | quam post obitum suum dispergi per non pauperes, et dari non pauperibus, vasa sacrosancta, videlicet calices honestae et formae et ponderis, fabrefieri iussit, et monasteriis servorum dei distribuit, Aldenmunster scilicet, et Michlinstat, Hirsaugiae, Sunnensheim, Ottenheim, Sconaugiae, Bronnebach, Eberbach, Otterburg, Frankendal duos, Hagen, et aliis quae animo non occurrunt locis, laureshamensi vero monasterio calicem deauratum, baccina IIo argentea, thuribulum argenteum, colam, et ampullas IIas argenteas, ac preterea auri quinque et semis libras, estimatione videlicet LV marcarum argenti, ad coemptionem sacrarum vestium tradidit, quibus comparatae sunt casula preciosa, dalmatica, stola auro texta, item casula, cappae tres cum aurifrigiis, palla altaris cum aurifrigio, et alie cappae minores satis copiosae, stolae VI sericae. Anulum quoque aureum cum lapide precioso, et insuper XV carratas vini veteris, et vineam in Hemmingisbach in anniversario suo, fratrum usui contulit. Reliquam pecuniam aecclesiis dei in hunc modum expendit: Ad Sunnensheim XLV marcas argenti, in emptionem predii. Ad Sconaugiam XX in fabricam oratorii. Ad Hirsaugiam V. Ad Ottenheim V. Ad Mulenbrunen V. Ad Sanctam Candidam II. Ad Kircheim II. Ad Godesaugiam II. Ad Hagen X. Ad Frankendal VIII. Ad Gomersheim III. Ad Otterburg III. Ad Eberbach V. Ad Eberaha V. Ad Bronnebach V. Ad Lobenfelt II. Ad Mulnen II. Ad Bonlanden II. Ad Sebach II. Ad Hegenhee II. Ad Kuningesbrucgen III. Sanctimonialibus et viduis laureshamensibus V talenta, pauperibus in exequiis suis III. Ad hospitale hierosolimitanum I. Sororibus in Bingen XXX solidos. Ad tectum aecclesiae s. Stephani in Capelen L solidos. Custodi XX solidos ad luminaria. Servitio fratrum in exequiis suis XXX solidos. Ad tectum sepulturae suae XX solidos. Ad aecclesiam in Vraha XL solidos. Extrinsecus autem, fratribus carnis suae, Sigewardo, Alberto et Swiggero, dedit XXX marcas. Servientibus suis XX. Ottoni

avunculo

suo cifum argenteum, pondo V marcarum; item duobus militibus qui ei servierant duas scutellas argenteas. Summa igitur marcarum quas dei famulis erogavit, sunt CXCIII talenta XVIII et dimidium. Porro calices omnes erant pondo XXX marcarum; baccina, thuribulum, cola, et ampullae pondo VIIII marcarum, et anulus aureus precio duarum. Quas autem extrinsecus distribuit, cum cifo et scutellis LVII. Omnes ergo CCtaeXCaIa, talenta autem XVIII et dimidium surgunt in marcas XV. Et erit omnium universalis summa marcae CCCteVI. Frumentum et vinum quod eo anno abundantissime provenerat, cum his quae ab anno preterito more suo copiose conservaverat, partim ab ipso distributum, partim temere distractum, partim imperiali munificentia successori suo donatum est, Decessit IIIIa kl. octob. hora quasi decima, anno dominicae incarnationis MoCoLXVIIo, vir per omnia consummatae faelicitatis, et qui nichil umquam vel fortuitis eventibus deliquerit, in quo actus eius obfuscarentur, si solummodo iugum quod imperialis manus cervicibus aecclesiae imposuerat, excutere potuisset. Quod tamen sub ipso pene

computruerat

a facie olei, sed post eum a deo ingravatum est, ut flagella mutata sint scorpionibus. Sepultus est exequiarum si recte dici potest magnifico apparatu, presente palatino Raeni comite Cunrado, fideliumque ac ministerialium plurima frequentia. Sepultus est inquam in aquilonali introitu, ad limen aecclesiae, loco videlicet, quem ipse longe ante designaverat, tumulo ibidem contra spem omnium divinitus oblato, reperto in eodem ut pollinctores asserebant, pontificali corpore, ex indu|mentorum et sandaliorum ac virgae pastoralis indicio, incertum sane cuius nominis aut temporis. Tantum reverentiae nimirum et gratiae delatum est ab ecclesia sua mortuo, quantum deferri solebat vivo, et semper deferetur, quoadusque memoria ipsius apud superstites durabit. Epitaphium huiusmodi tumulo eius inscriptum est, breviter continens, nomen ipsius, meritum et memoriam:

Hoc iacet in tumulo dolor et decus omne suorum

Abbas Heinricus, iugi prece dignus eorum.

Dic rogo qui transis, memor eius, et hic prositorum:

| Anima eius et animae omnium fidelium defunctorum requiescant in pace. Amen. Prefuit annis XV mensibus X.

<Magna laurissensis ecclesie tam in spiritalibus quam in temporalibus annulatio>

Ex eo tempore laurensis aecclesia funditus concidit, eamque subinde iuxta vaticinium Johel locusta, bruchus, eruca et erugo indesinenter comedunt adeo, ut tam spiritalibus quam temporalibus ipsius propemodum annullatis, a planta pedis usque ad verticem non sit in ea sanitas. Heinricho successit Sigehardus ex monasterio hirsaugiensi, nobilis quidem parentelae, sed utinam eisdem quibus antecessor suus auspieiis. Qui per cognatos suos, Cunradum videlicet maguntinum archiepiscopum, sed tum sabinensem episcopum cardinalem, et salzburgensis aecclesiae procuratorem, atque Ottonem fratrem eius ex palatino comite ducem

bauuaricum

, privilegium apostolicae sedis ab Alexandro papa tercio collatum obtinuit, missum ab universali concilio quod Romae sub ipso habitum est. Usum quoque mitrae et anuli, ceterorumque insignium prefatus papa eidem abbati suisque successoribus in perpetuum tradidit et scripto confirmavit, ut infra videtur.