Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 163


Datierung: 1160 04

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Servi servorum dei, fratres laureshamensis monasterii universis Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Quoniam in hoc vocati, in hoc positi sumus, ut honori et profectui aecclesiae nostrae cui deo auctore servimus, modis omnibus consulamus, necessario compellimur in dispositione possessionum et redituum eius, et presentium oportunitatibus insistere, et futurorum quieti ac usui prospicere. Eapropter, universitati omnium fidelium notum esse cupimus, qualiter nos totius capituli nostri consilio et coniventia, partem curtis nostrae in Wormatia, certis limitibus a reliqua disterminatam, Wernhero honorato et spectabili viro sub annua pensione locavimus, ita dumtaxat, ut ipse suique prohaeredes, eam bona fide et iusto haereditatis titulo possideant, et in festo sancti Remigii XX solidos wormaciensis monetae exinde nobis annuatim persolvant. | Quod si prefixos terminos quocumque modo vel ingenio transgressi fuerint, sive pretaxatam pensionem condicta die, vel certe intra XIIII proximos dies solvere neglexerint, hereditatis ipsius et iure et titulo perpetuo careant, et precisa omni repetitione, nullum de cetero ad ipsam recursum habeant. Verum ut huius facti memoria in posterum commendabilius prorogetur, nullaque deinceps prescriptione, sive in deterius permutatione rescindatur, cartulam hanc ad utriusque partis munimentum et cautelam unanimi consensu et subscriptione exinde confecimus, et aecclesiae nostrae sigillo, ut infra videtur roboravimus, confirmante hoc ipsum idonearum atque probabilium personarum oculata fide et testimonio. Quorum hec sunt nomina. Cunradus wormaciensis episcopus. Heinricus laureshamensis abb. Nibelungus vicedominus, et prepositus s. Pauli, Sigefridus prepositus sci. Petri, Cuonradus prepositus s. Andreae, Cuonradus prepositus s. Ciriaci, Heinricus decanus maioris aecclesiae, Heinricus cantor, Meginhardus, Eberhardus, Gernodus, canonici. De ministerialibus wormaciensibus: Sigefridus, et frater eius Burkardus de Steine, Giselbertus, Johannes, Sigebodo, Ruggerus et Heinricus frater eius, Adelhunus, et fratres sui, Gerlahus et Richinzo frater eius,

Rauenoldus

, Reginbodo de Lobedenburg, Heinricus. De civibus: Hertricus, Dietmarus, Wernherus, Gerlacus, Eberhardus, Heinricus, Godebertus, Sigebodo, Johannes,

Dauid

, Wikardus, et alii multi. De ministerialibus laurishamensibus: Cunradus, Bertholdus, Gernodus, Burkardus, Hartlieb, Hildebertus, de Winenheim, Craft, Arnoldus, Giselherus, Hildericus, de Besinsheim, Rumhardus, et Ingram de Henscuesheim. Actum Wormaciae ... kl. Mai. Anno dominicae incarnationis MoCoLXo. Indictione ... Imperante gloriosissimo imperatore Friderico, anno ... Presidente in episcopatu wormaciensi domno Cunrado episcopo, anno ... In abbatia autem laureshamensi domno Heinrico abbate, anno ... Feliciter in Christo. Amen.