Datierung: 1179 04 07
Alexander episcopus servus servorum dei. Dilecto filio Sigehardo abbati monasterii sancti Nazarii laurissamensi, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Quotiens illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annvimus, et prefatum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam in vestro monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quaecumque bona | idem monasterium in presentiarum iustae et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo prescriptum monasterium constructum est cum omnibus pertinentiis suis, Vetus monasterium cum pertinentiis suis, Abrinesberc cum pertinentiis suis, Michelstat cum pertinentiis suis, Capellam cum pertinentiis suis, Nuhenburc cum pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino a vobis decimas vel primitias exigere presumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos e seculo fugientes liberos et absolutos recipere ad conversionem, et in vestro monasterio absque contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit de eodem loco absque licentia abbatis sui, nisi obtentu artioris religionis, discedere. Discedentem vero sine communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, exclusis interdictis et excommunicatis subpressa voce divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumunt. Ad hec vobis ex benignitate sedis apostolicae indulgemus, ut sine damno vicinarum aecclesiarum cellas in locis vestris vel oratoria construendi cum assensu dyocesani episcopi licentiam habeatis. Prohibemus insuper, ne tu, fili abbas, vel alius possessiones, decimas, oblationes, seu alia bona ipsius monasterii ad mensam abbatis, sive ad victualia fratrum, iusticias obedientiarum, aut ad preposituras pertinentia inbeneficiare, vendere, locare, vel alio modo quolibet sine communi fratrum consensu vel maioris et sanioris partis alienare presumat; quod si factum fuerit, iuribus carere sancimus. Preposituras cellarum vestrarum et obedientias monasterii tantum monachis capituli vestri, sapientibus viris, salvis earum rebus, statvimus committendas. Advocatis etiam ipsius monasterii | sub interminatione anathematis prohibemus, ne cuiquam liceat in possessionibus ipsius monasterii castella vel munitiones alias construere, familiam sive colonos ecclesiae novis et indebitis exactionibus fatigare, vel abbati in iusticiis ecclesiae requirendis seu obtinendis ausu temerario contraire. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam previderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra ac illibata serventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva sedis apostolicae auctoritate, sub cuius iure et patrocinio consistunt. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertione commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus ac hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Alexander catholicae ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Hubaldus hostiensis episcopus ss. Ego Cunradus salzburgensis ecclesiae humilis minister et sabinensis episcopus subscripsi. Ego Johannes pbr. cardinalis sanctorum Johannis et Pauli titulo Pammachii subscripsi. Ego Johannes pbr. cardinalis titulo s. Anastasiae ss. Ego Johannes pbr. cardinalis titulo sci. Marci ss. Ego Theodoras pbr. cardinalis s. Vitalis titulo Vestinae ss. Ego Petrus pbr. cardinalis titulo scae. Susannae ss. Ego Petrus pbr. cardinalis titulo s. Crisogoni ss. Ego
Uiuianus
pbr. cardinalis titulo s. Stephani in Celio monte ss. Ego Cinthyus pbr. cardinalis titulo s. Ceciliae ss. Ego Hugo pbr. Cardinalis titulo s. Clementis ss. Ego Arduinus pbr. cardinalis titulo s. Crucis in Jherusalern ss. Ego Matheus pbr. cardinalis titulo sci. Marcelli ss. Ego Jacintus diaconus cardinalis s. Mariae in Cosmidin ss. Ego Ardicio diaconus cardinalis s. Theodori ss. Ego Laborans diaconus cardinalis s. Mariae in porticu ss. Ego Rainerius diaconus cardinalis s. Georgii ad velum aureum ss. Ego Gratianus diaconus cardinalis sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Johannes diaconus cardinalis sci. Angeli ss. Ego Rainerius diaconus cardinalis s. Adriani ss. Ego Bernhardus diaconus cardinalis s. Nikolai in carcere tulliano ss. Data Lateranis per manum Alberti, sanctae romanae ecclesiae pbri. cardinalis et cancellarii, VII idus aprilis. Indictione XII. Incarnationis dominicae anno MCLXXVIIII. Pontificatus vero domni Alexandri papae III. Anno eius XX.