Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 143


Datierung: 1130

<Commutatio inter fratres laurissenses et fratres s. Stephani et alia plura>

Sciat universitas Christi fidelium, tam presentium quam futurorum qualiter ego Diemo laureshamensis dei gratia abbas, quorundam consilio et generali fratrum nostrorum consensu, quandam rerum nostrarum commutationem fecimus, quae utilior videbatur et nobis, et aecclesiae nostrae, et fratribus. Maioris igitur aecclesiae fratres scilicet Lauresham vineam dederunt quam in villa

Hantscuesheim

habebant, illam videlicet, quae vulgo vocatur Dalwingart, quae etiam per manus eiusdem villae villici colebatur, et in servitium eorundem fratrum impendebatur. Econtrario fratres minoris aecclesiae, quae vocatur Abrinsberc ad sanctum Stephanum V hubas in villa Sahssenheim maiore reddiderunt, XVI videlicet uncias persolventes, quas domnus Anshelmus piae memoriae abbas, ex proprio suo exemit, et eidem aecclesiae pro anima sua contradidit. Hoc autem coram domino testificamur, quod predicta vinea quando tradebatur, in tantum fuerat adnichilata et devastata, ut nec dimidia ama vini posset inde extorqueri. Ad hoc etiam ne fratres nostri defectum prebendae sentiant, et ne villici quiddam querimoniae amplius inferant, decimationis partem ex iustitia nostra in monte qui cognominatus est Mulenberg addidimus, quae singulis annis quando minus est plus quam carradam; quando autem maius, plus quam duas, vel etiam tres persolvit. Quoniam vero decimatio eiusdem vineae ab antecessore nostro Geroldo abbate, fratribus qui etiam sunt in Abrinsberg, in superiori monasterio, prius beneficiata fuerat, ex alia quae ad mensam nostram adhuc pertinet vinea, scilicet Butenstal, decimationem simili modo concambitam, cum eisdem fratribus assensu eorum benigno extorquebamus, et ita omnia in unum contracta prenominatis fratribus ut dictum est dono donavimus. Ut hec autem commutatio firma sit et inconvulsa, primum confirmata est coram fratribus in capitulo, deinde apud prefatam villam Hantscuhesheim coram advocato, et universa familia in placito. | Et quia commune fratrum fuerat consilium, et ex utraque parte utilitas, placuit eandem confirmationem litteris per ordinem conscribi, et sigillo sancti Nazarii insigniri. Huius vero rei testes sunt Diemo abbas. Et de monachis, Diemo camerarius, Wezel prepositus, Burkardus decanus, Ermbertus portarius, Marquardus, Gerlach, Diemarus, Ludewicus, ceterique per ordinem. De laicis autem Cunradus advocatus. De servientibus: Arnoldus, Rumhardus, Gernod, Hartbertus. De familia: Hildebertus, Marcolfus, Anshelmus, Ebbo, Reginbodo, item Marcolfus, Hildibertus, Bobbo, Diepoldus, et alii plures. Acta sunt autem anno dominicae incarnationis MoCoXXXo. Regnante Lothario Romanorum imperatore augusto. Marquardus solo nomine monachus scripsit hec feliciter. Amen.