Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 143b

Heinrico IIII igitur post XXIum imperii ac regni annum, apud Traiectum mortuo, et Spirae iuxta patrem tumulato, Heremannus, ex preposito sancti Petri in Aldenmunster favore Adelberti senioris, maguntini archiepiscopi, et Godefridi Palatini comitis abbas constituitur, et anno necdum exacto Laurissae moritur et sepelitur. Eodem anno Lotharius, dux Saxonicus, cuius precepto curiam Gannitam et decem talenta in Bruomat recepimus, in regnum ungitur, et Diemo ex laureshamensi camerario in abbatem eligitur. Sub hoc eadem aecclesia plurimum sudavit, tum variis in servicio regali occupationibus, tum ad sollemnes curias crebris evocationibus, tum in spirensi obsidione, tum contra ducem Fridericum sumptuosa expeditione. Qui eleganti quidem et venusta facie, sed mansueti et simplicis ingenii fuit, ac per hoc facile ei subripi poterat. Nam mortuo Godefrido comite Palatino, cum eius beneficia aecclesiae absolute vacarent, et Lotharius imperator ex his duo tantum, nam septem erant, Welephoni duci concedi rogaret, ipse uno verbo prolapsus est, usque ad inremediabile detrimentum aecclesiae. Quicquid feodi inquiens Godefridus Palatinus comes, in supremo vitae articulo de manu nostra tenuit, eo vos vestimus. Unde multa vi, multaque instantia, tres curias vix retinuit, ex quibus Ruot, fratrum infirmitorio, Wibilingen et Otinkeim usui prebendario assignavit. Sed Otinkeim mutuata pecunia loco pignoris exposuit, profectus Romam ad generale concilium Innocentii papae, quae postea creditori in beneficium cessit. Wibilingen quomodo alienata sit post liquebit. Ruot in dispositione fratrum permansit. Principalem aecclesiam XoLIo post incendium eius anno per quinque episcopos consecrari fecit, videlicet, Adelbertum maguntinae sedis archiepiscopum, Buggonem wormaciensem, Brunonem argentinensem, Udalricum constantiensem, Cunradum curiensem, anno dominicae incarnationis MCXXX, indictione VIIIa, fratribusque in anniversaria ipsius dedicationis die talentum de reditibus hubarum in ipsa villa constituit. Castrum quoque Winenheim ob tuitionem aecclesiae reaedificavit, fundumque quia fratrum in Michlenstat erat, tradito vico Munnenbach cum omni iure, huoba quoque in Kirsehusen redemit. Quarundam etiam rerum commutationem, inter fratres laurissenses, et fratres sancti Stephani de Capella, hoc modo dispensatorie ordinavit.