Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 142c

Heinrico IIII imperatore, postquam ab eo filius regnique principes desciuerunt, non diu superstite, ac Spirae tumulato, cum filius eius Heinricus regni quod prius inuaserat gubernacula suscepisset, fratres laureshamenses grauem iustamque in presentia eius querimoniam deposuerunt, tum pro sua dispersione, tum pro Hirsaugiensum inuasione. Dato igitur ad Bertholfum aduocatum aecclesiae, huius executionis precepto, debito cum honore reuocati, ac Hirsaugienses dedecorose vel fuga elapsi, vel eiecti sunt; illata tamen clam ab eis sacrario et armario reliquiarum et librorum non mediocri expilatione. Quod ne cui in dubium ueniat, testimonio est epistola plaena lacrimarum, ab eisdem fratribus ad hunc ipsum regem, necdum imperatorem, metrico stilo directa, hunc continens modum.

Summo post dominum regi, pleno meritorum,

Cuius ius late protenditur imperiale,

Grex expulsorum de sede sua monachorum,

Quicquid reuera poterunt oramina crebra. |

Plaudentes manibus, in laude dei iubilamus

Prosper et incolomis quia redditus es modo nobis,

Spretis et profugis, spes unica rebus in artis.

Ut pullus volucris residens nido sine plumis

Cum dapibus matrem vix expectat remeantem,

Sic et nostra tuum sitientia corda recursum

Vix expectabant, et semper ad hunc inhiabant,

De merore graui sperantia se releuari

Unde molestamur, lacrimisque per ora rigamur;

Et quia venisti saluet te gratia Christi!

Hos et conquestus nostros adtende misertus:

Sunt igitur tecti quidam specie monachili,

Dicti de milio Milienses, nomine digno,

Factis siluestres, siluestria corda gerentes;

Qui quasi doctores discurrunt per regiones,

Simplicium mentes uersute decipientes.

Hoc autem temere presumunt scisma docere

Quod neque vir nuptus, casta quoque coniuge functus,

Et nec legitimo mulier sociata marito,

Umquam salventur, nisi primum dissocientur,

Et quae possideant disiuncti cuncta relinquant.

Hoc quia sit falsum, legale probat documentum;

Nam cum fecit Adam deus, uxorem dedit Aevam;

Instituitque duos, velut uno corpore iunctos,

Lege maritali, mentisque fide sociali

Ad genus humanum procedere multiplicandum,

Ne fierent in eis defectus posteritatis;

Dicit et humanae stirpis factor deus ipse,

A se coniunctum solvi non posse per ullum;

Praeceptoque pari mandat sententia Pauli,

Ut vir ad uxorem servans quem debet amorem,

Christus ut aecclesiam, sincere deligat illam,

Ac velut una caro, maneant in faedere caro.

Multae sunt aliae nouitates, dogmata, sectae,

Dando fel in melle, quas grex docet et colit ille,

Quas quia sunt uanae piget et pudet enumerare;

Quae rogo de monachis miliensibus haut stupet auris?

Illorumque loqui cui non sint facta pudori?

Aut ea quis referens non sit frontosus et amens?

Attamen hii tales simulant se spirituales,

Cum tantum visi mox inclamentur iniqui;

In quem doctorum, non est despectus eorum?

Se praeponentes, in dogmatibus meliores?

Hii domni papae testantur nomen inane.

Sceptrigeroque tui faciunt obprobria iuri,

Ac vos iudiciis usos profitentur iniquis

Ambos damnandos, et ab aecclesia removendos.

Atque quod est grauius, et quod timide recitamus,

Affirmant cunctos tibi per famulamina iunctos,

Aut quibus alloquium sit vel communio tecum,

Torquendos flammis aeternae perditionis, |

Ni cito peniteant, cesar, tua teque relinquant.

Spernunt in tantum rectores ecclesiarum,

Ut per eos aliqui penitus renuant benedici;

Et quaecumque gerant, statuant, doceant, ea spernant;

Quodque nefas factu, quod et est miserabile dictu,

Tam grauis in clerum, turget contemptus eorum,

Ut nolint missas audire, per hunc celebratas,

Nil divinorum quaerentes officiorum,

His sacris illum dicentes haut fore dignum;

Dedecus heu magnum rectoribus aecclesiarum!

Talia de terra qui non curant abolenda?

Hii quoque semiviri, turpes, molles, vice plumbi

Dissimiles auro fornacis in igne probato;

Quod libet id faciunt, hoc et licitum fore dicunt.

Quae nolunt, per se statuunt non illa licere,

Ex toto spretis legalibus atque veternis

Consuetudinibus, quas abba docet Benedictus.

Hii quoque mansuescunt in vultibus ac hilarescunt;

Sed sub mente dolum retinent, rapiemque luporum;

Fraus facit hos vulpes; lepores metus; ira leones.

Hii per tonsuras grandes, grandesque cucullas,

Audent mentiri Christo, plane Pharisei,

Alba sepulchra foris, sed ab intus plena pedoris;

Nam quoniam laudis sunt percupidi popularis,

Dilatant tunicas sibi, magnificantque cucullas,

Tristes, pannosi, pallore superstitiosi,

Demissa fronte. Quid multa? novi sicophontae,

Per caput abrasi, terratenus et manicati;

Tamquam non virtus monachum faciat, sed amictus,

Aut quasi religio pietasque notetur in illo,

Cum non induuias hominis damnet Deus ullas,

Veste sub agnina, si mens etiam sit ouina;

Nam nichil agnina prodest toga, mente lupina.

Iam, rex insignis, tibi seductoribus illis

Strictim detectis, et olentibus undique sectis,

Nunc quoque barbati qui sint adtentius audi;

Sunt ergo laici Miliensibus associati,

Quos risus populi dedit hoc agnomine fungi.

Sunt quia prolixis barbis, ad pectora pexis,

Deformes, hirti, revera moribus hirci,

Barbis hircorum, similes larvis tragicorum.

Quos quia vulgaris circumfert aura favoris,

Austera facie sunt, et tonsi caput alte,

Cautius ancisis certoque tenore capillis;

Et sunt inmensis induti calciamentis,

Amphibalis longis utentes, et spaciosis,

Quos quid habere putant, submissa fronte salutant:

Gratia, pax vobis, benedicite, credite nobis,

Mille pater noster demandat grex tibi noster.

Per venias centum verrunt barbis pavimentum,

Ut domini servos pleps mobilis estimet ipsos. |

Verum fallaces fore se produnt et inanes,

Dum nichil est intra, quod in hisdem cernitur extra;

Federa namque thori iungentes more priori,

Sollicitant thedas immo violant alienas,

De se tam natis quam natabus generatis,

Intuitu duri, verum factis epicuri.

Magna sed ut parvis claudamus, plurima paucis:

Hoc etiam certis dinoscitur experimentis,

Horum consiliis, et cartis undique missis,

Plurima perfidiae mala sepe patrata fuisse,

Scismatis errorem totum spargendo per orbem.

Unde super regnum nunc constat surgere regnum,

Et contra gentem bellis confligere gentem.

Unde modo crebris dolet omnis terra querelis.

Nos quoque iam canos aetate, laboreque tardos,

In claustris alitos per viginti quater annos,

Antiquas leges patrum, ritusque sequentes,

Fecerunt profugos, nativo limine pulsos,

Dum dedignati sumus illis associari,

Prefatus hereses, sectasque sequi renuentes.

Nunc o romani rex inclite gloria regni,

Cuius honor sceptri pertingit ad ultima secli,

Talia cur pateris, cur hec finire moraris?

Cur non domne doles nostros miserando dolores?

Horis teuthonicis cur pullulat hec ypocrisis?

Cur invicte tuis tardas finem dare curis?

Noveris in Christo, nisi tempore protinus isto

Concidat hec heresis, res adversas patieris,

Cura, labor crescent, et numquam bella quiescent.

Quare iudicium fac Christo iudice dignum!

Confer opem miseris inopumque movere querelis,

Unica tu nobis spes, portus et aura salutis.

Ad loca dos propere nativa iubeto redire!

Quo valeamus ibi domino servire quieti,

Ut mos teutonicus iubet, atque pater Benedictus.

Et si fit voti compos oratio nostri,

Oramus pro te tam nunc, quam tempus in omne.

Astipulatur his nichilominus epistola, ad papam Paschalem a predictis fratribus directa.