Datierung: 1110 Herbst – 1111 Frühjahr
Sanctissimo apostolicae sedis potifici, Paschali, et gloriosissimo Romanorum regi, Heinrico, ac cunctis primatibus regni, pusillus grex sancti Nazarii. Quia semper cura est sponso celesti de sponsa sua sancta aecclesia quam sanguine suo redemit, longe multum salutis eidem contulit, quando vos vicarios sibi prefecit. Peccatis enim nostris exigentibus, membra ipsius scilicet matris nostrae Syon, hereticorum et scismaticorum livor iam per multos annos plurimum infecit, sed gratia divina magis ac magis ex mellifluo ore vestro distillante, speramus caput nostrum de celo respexisse, ut videat dolorem membrorum suorum ad se de variis tribulationibus cottidie | clamantium. Huius rei gratia pastor alme flebiles preces prosternimus ante faciem vestram et totius regni, orantes et deprecantes, quatinus proclamationem nostram audiatis, et audita iustum iudicium ex ea faciatis. Igitur innotescat auribus vestris, et cunctis optimatibus regni, quod Karolus magnus tempore sui imperii locum nostrum regia dignitate sublimavit, et multis ornamentis amplificauit, et in honore apostolorum Petri et Pauli consecratum, ad decus totius regni liberum fore permisit, et ad confirmandam hanc constitutionem, subscriptionem sui nominis inibi fecit. Atqui vero post eum non fuit rex neque imperator neque aliquis romanus pontifex, usque ad hec tempora, quorum auctoritate privilegia libertatis non accepimus. Sed heu hec omnia tempore instanti sunt contempta et annichilata, a quibus minime licuit, si ullius precii vestra auctoritas, et omnium bonorum dignitas apud eos foret. Sed sane vos cum omni regno in nostra iniuria despecti estis. Ex inproviso namque quidam monastici nominis de Hirsaugia ad nos quasi ad auxilium nostri collegii venerunt, non sicut in Christo fratres, non ut humiles, sed sicut depredatores et vastatores. Hii etenim non solum nos nostraque consortia spernebant, verum etiam unus ex eis Ermonaldus nomine, prius incipiens gerere magistratum quam sciret, non prius furorem suum mitigauit, quo usque sine precepto abbatis omnes nos exheredes nostri claustralis consortii effecit, et sua violentia unum post alium de claustro detrusit. Et ut singula vestrae paternitati pandamus, quae ex adventu eorum perpessi sumus, Bruomad, Langunga, Gingen, Liuthereshusen, theloneo et banno aquarum in Winenheim, despoliati sumus, et tyrannis potius quam militibus in beneficia tradita sunt, quae religiosissimi viri servientibus vera militia deo et sancto Nazario pro remedio animarum suarum tradiderunt. Super hec omnia queque frumentum et vinum fratrum victualibus adtinentia ab eis hoc anno dispersum est, et ex eorum conspirationibus oirmis familia sancti Nazarii, videlicet ministeriales et huobarii omnes, depredati sunt, et solum hac occasione autumant nostram conversationem reprehensibilem esse, ut tali diffamatione nobis expulsis possint nostram hereditatem retinere. Quo exurgat precamur vos in domino sanctissime papa Paschali vestra apostolica auctoritas, cum virtute omnium bonorum, et decernat ac precipiat eos ad pristinum locum conversationis sue redire, et nos quoque nostra recipere, scilicet ut per vos qui Paschale nomen ab hominibus mervistis accipere, vestra auctoritate mereamur in nostro cenobio novum pascha celebrare. Valete in Christo.