Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 142a

Longum est euoluere, qualiter hic uenerabilis pater ante et post reaedificatam ex incendiis laureshamensem aecclesiam, ornatum quoque aecclesiasticum quem Winitherus ambitu symoniaco expilauerat, et in uadia exposuerat, plurima ex parte recuperaverit, et curias supradictas suae dispositioni restituerit. Nec his contentus, familiam quoque aecclesiae contra obpressores suos cepit uiriliter manutenere et defendere, maximeque aduersum Bertholti aduocati tyrannidem, qui fuit radix peccatrix huiusmodi quae adhuc uigent exactionum. Quem idem B. cum militia, tum iustitia et industria superiorem sentiens, quia ui non poterat, dolo circumvenire intendit. Auspicato igitur quo posset imprudentem et imparatum adoriri, in aecclesia beatae Mariae semper uirginis apud cellam Michlinstat fraudulenter obpressum captiuauit, et in castro Vehingen fauente cognato suo Egenone comite, custodiae mancipauit. Vbi tamen prout res tulit honorifice retentus, extimplo per imperialem auctoritatem absolutus, et suae dignitati restitutus est, auctoribus sceleris debita confusione multatis. Nec multo post velut optata missione post laborem, emeritus miles migrauit ad dominum VII kl. iulii. sepultusque in Abrinsberg in oratorio sancti Stephani, quod ipse ut cerni datur construxerat. Qui ut memoriam in benedictione relinqueret, fratrum laureshamensium seruicio, talentum in Sahssenheim de reditu cuiusdam possessionis in anniuersario depositionis | suae diem constituit, carratam quoque uini in festo beati Nazarii, ac X solidos in Husen, et malter caseorum, cum C ouis, in vigilia pentecostes, ipsis perpetuo tradidit. Rexit eandem aecclesiam annis XIII. Cui subrogatus est.