Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 141


Datierung: ?????

In nomine sanctae trinitatis, et eiusdem indiuiduae unitatis, ego humilis Anshelmus prouisor rerum sancti Nazarii, ratum duxi litteris innotescere omnium fidelium posteritati, qualiter cella Michlenstat dicta, nobis antiquitus sit tradita, vel quemadmodum his nouissimis temporibus deo seruientium congregatio inibi sit coadunata, quaeue eidem ad usus suos concessa siue donata, vel etiam pro oportunitate locorum concambio meliorata, seu | certe precio sint adtracta. Quae singula relatu et memoria digna, hoc ordine sunt completa. Tempore igitur imperatoris Ludowici, cognomento pii, quidam Einhardus nobilitatis et dignitatis honore clarus, et uxor eius Imma, Karli magni filia, predictam cellam sancto Nazario in Lauresham pari deuotione tradiderunt, eadem libertate et integritate, qua et ipsi eam a prefato imperatore in proprietatem susceperunt. Quam traditionem si quis plenius nosse desiderat, testamentum ipsorum apud nos seruatum relegat. Idem uero Einhardus cum predictam cellam ad dies uitae suae retineret, cetum deo famulantium illic congregare uoluit, sed ideo effectum consequi non potuit, quia sanctis quos de Roma adduxerat, uidelicet Marcellino et Petro, liberiorem locum deus alibi predestinauerat. Sic itaque cella prenominata usque ad hec nouissima tempora permansit quodammodo deserta et desolata. Ast ubi tempus miserendi uenit, ut iniquitas deleretur, et iustitia sempiterna adduceretur, gratuita domini pietas, cuius uniuersae uiae misericordia et ueritas, quosdam fratres diuinitus inspiratos, illuc direxit spontaneos, ad restaurandum diu neglecta, scilicet, per CCosLIII annos. Quibus etiam ad hec peragenda, benignus fautor aderat gloriosius operando in minimis, qui in omnibus iudiciis et operibus suis legitur et tenetur mirabilis. Piissimus namque pater et pastor noster domnus Ǒdalricus, sacrae religionis amator immo propagator precipuus, auditis eorum uotis libentissime assensit, et eis ad supplementum, Mardbach, Buolaha, Rossebuoch, cum omni iure concessit. Post cuius obitum, cum successisset domnus Adalbertus, geminae caritatis dulcedine refertus, desiderans novellam plantationem radicando conualescere, antea concessis hec censuit quasi irrigando adicere, scilicet salicam terram cum pratis et horto, et familiae seruitio. Cui domnus Winitherus in regimine subrogatus, et ipse in augendo Christi seruitio deuotus, concessa adauxit, et hec addidit, scilicet XIIII iurnales in Winenheim cum omni iure, et Ameslabrunno, et decimas in Cunticha, Cella, Steinbeche, et seruientium qui sunt in Stocheim, et huobam unam in Steinbach, et integram et dimidiam in Bisistat, et partem saltus in palude iuxta Basinsheim. Preterea Heinricus quartus rex, dedit uineam unam ad Eichholz, in Ingilenheim. Et Bezecha de Obbenheim, dedit uineam unam, et curtile I in Basinsheim. Et Diemarus de Niderenburc huobam dimidiam in Phungestat. Quorum ego ultimus, immo omnium minimus, qui Dei gratia id quod sum, hec concessis vel datis decreui super adicere, et stabilire in augmentum illorum, scilicet, Erichesbuoch, Alingisbach, et huobam unam in Steinbach, et duas in Ertbach, et molendinum I et huobas V in Stocheim, et partem de nouo saltu in Biuron, iuxta Winenheim, et decimam ipsius saltus cum omni iure, et IIIIor iurnales, et curtile I in Winenheim, et reditus et constitutionem XII huobarum in Rêhbach, Steinbach, Stocheim, et pro dimidia huoba, quam Herebertus de Lauresham cum ux|ore sua et filio in Strazheim dederat, concambiui eis XIIII iurnales in Bisitat. Bertholdus quoque aduocatus, cum Luitgarda uxore sua dedit hubas duas in Winemundesdale. Ad hec etiam ipsi fratres emerunt hubam I in Cunticha, et uineam I in Basinsheim, et curtile I et prata duo, et uineas VIIII in Winenheim. Et Hildibertus de eodem loco, emit eis uineam I in eodem loco. Et propterea existimaui congruum, hoc eis conscribi testamentum, quatinus congregatio nunc inibi coadunata, vel deinceps Christo propitio coadunanda, queque concessa, donata, concambio seu precio adtracta, sub huius auctoritate perpetua teneat stabilitate. Quod ut robustius teneatur, et a posteris firmius credatur, undique circumspectum, non nostro, sed patroni nostri Nazarii sigillo uolvimus insigniri, deo uidelicet dilecti martyris, ac specialis sua patrocinia querentium protectoris. Traditio cellae facta est pridie idus septembris. Anno dominicae incarnationis DCCCoXVIIIIo. Indictione XIIa. Anno autem VIo Ludowici imperatoris, et XVIo Adalungi abbatis. Aduentus autem fratrum in ea, factus est in parasceue, quod erat IIII kl. aprilis. Anno eiusdem incarnationis MoLXXoIIIo. Indictione XIa. Anno uero XVIIo Heinrici regis, et XVIIIIo Ǒalrici abbatis. Istud etiam testamentum factum est, Anno predictae incarnationis MoXCoVo. Indictione IIII. Anno quoque XLo praefati regis, et VIIIIo Anshelmi abbatis. Ego itaque Notkerus, etsi indignus pbr. et monachus, iussu domni abbatis Anshelmi, hec testamentum descripsi, diesque et tempora diligenter distinxi. Datum VI kl. novembris, in dei nomine, feliciter. Amen.