Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 141

Aliae quoque possessiones et uillulae videlicet, Ezzilsbach, Ersam, Ramesowa ad idem monasterium pertinent, Wezzenloch quoque cum aliis quae memoria non occurrunt, quarum pensiones et iustitias quia in scriptis non reperimus, necessario pretermisimus. Isdem quoque reuerendus pater possessiones cellae Michlenstat siue ab antecessoribus suis, siue a se ipso eidem loco collatas, annotari precepit, et hoc modo in posteros transmisit.