Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 93

Item de terminis eiusdem forastis.

Si quis vero scire desiderat evidentius, quorsum tendat forestis bannus in silva Ottenewalt, laureshamensi aecclesiae regia auctoritate concessus, subdeterminata loca, vallium, montium, saltuum, rivulorum, fluminum, arborum, diligenter consideret. Tenet namque bannum in loco qui dicitur Getwinc, inde ad montem Malscum. Inde extenditur ad Velisberg, deinde ad Betenkiricha, postea ad Lûddera, deinde in Wintercasto, dehinc in Lûtenhaha. Inde in Eberbach, post in Gaspenza, inde in Abbatisbach. Deinde ultra Cuningesbach, post in Birkunhart, tunc in Kincicha, deinde ultra fluvium Minimingaha, post in Widelabach. Deinde in Brânbach, tunc in Aranbach, inde in Wallendenbrunno. Deinde ad magnam quercum, deinde per descensum Bramaha, per Wllonobach ascensum, et per destructam Wllonoburg. Inde in fluvium Euteraha, tunc per eius descensum in flumen Nekar. Inde per descensum Nekar usque Nuinheim. Inde in plateam montium, et per hanc usque ad supradictum locum Getwinc. Quisquis igitur in his locis, vel infra hos terminos quippiam uenationis seu piscationis absque licentia laureshamensis abbatis exercere presumserit, sciat se ipsi abbati compositurum imperialem bannum.