Datierung: 1012 05 12
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Si nostrae pietatis aurem maxime in aecclesiasticis rebus augendis, prebemus petitionibus nostrorum fidelium, divinae pietatis super nos respectum magis inde credimus affuturum, eosque circa nos sagatiores serviendo efficimus ac devotiores. Quapropter omnium tam presentium quam futurorum noscat industria, qualiter Bobbo sancti laureshamensis cenobii venerabilis abb. nostrae celsitudinis adiit culmen, sibi suaeque aecclesiae, in honore sanctorum mrum. consecratae Naboris et Nazarii, exorans forestem bannumque silvarum concedi. Cui pium prebentes assensum, forestem cum banno concessimus, ab aquilone in Cunthichun tendentem, et inde sursum in longitudine in orientalem scilicet plagam, per medium saltum Nobbenhuson dictum, et inde se habentem ad riuum qui dicitur Brembach, usque ad arborem Lachbuocha dictam, inde vero in meridianam plagam ad Iutram, atque inde deorsum usque in fluvium Nekar dictum, inde autem usque ad villam Niwenheim, hinc vero deorsum ad villam Bickinbach dictam, istinc autem ad aliam villam Richinbach vocatam, et sic quidem per deorsum, usque ad locum Cunthichun primitus dictum, eo rationis tenore, ut ipse predictus abbas sibique succedentes in perpetuum habeant atque possideant, nullusque in ea sine ipsius licentia venandi aut capiendi aliquid potestatem habeat. Hec ergo quo firmius atque inconvulsius, per futura tempora possint persistere, propria manu firmantes, insigniri iussimus sigilli nostri impressione. Signum domni secundi Heinrici, regis inuictissimi M. Guntherius cancellarius, uice Erchambaldi archicapellani recognoui. Data IIIIo idus mai. Indictione Xa. Anno dominicae incarnationis MoXIIo. Anno vero domni secundi Heinrici regnantis Xo. Actum Bauenberg, feliciter. Amen.