Datierung: 1013 10 02
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Si loca divinis obsequiis deputata, debita devotione sublimare studuerimus, ad utriusque vitae profectum nobis prodesse non ambigimus. Ideo universitati fidelium nostrorum presentium ac futurorum patere volumus, qualiter nos interventu et petitione Bobbonis, venerabilis abbatis sanctae laureshamensis aecclesiae, cui ipse loco abbatis presidet, predium quoddam nostri iuris stabili traditione pro concambio in proprium concessimus. Quicquid enim in his locis usque modo proprietatis obtinuimus, id est in uilla Ditinesheim in pago Moinekgouuae, in comitatu Gerlahi comitis sita, et in reliqua uilla, Tittingesheim dicta, quae in pago Nitigowe in comitatu Ricberti comitis iacet, cum omnibus appertinentiis, mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, pascuis, pratis, omnibusque acquisitis vel acquirendis, deo sanctaeque predictae dei aecclesiae devotione gratuita obtulimus, ea quidem ratione, quatinus predictus abb. eiusdem loci, et reliqui sui successores idem predium aecclesiastico iure obtineant, et quod inde placuerit, ad usus aecclesiae rationabiliter vertendi, nostro concessu libera facultate potiantur. Et pro hoc quoddam eiusdem aecclesiae predium, nomine Honoldesbach, nobis mutuo concambivimus. Et ut haec nostrae commutationis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc regalis precepti paginam inde conscribi, ac manu propria confirmantes, sigillo nostro precepimus insigniri. Signum domni Heinrici secundi regis invictissimi M. Guntherius cancellarius, vice Ercambaldi archicapellani recognovi. Data VIa non. octob. Indictione XIa. Anno dominicae incarnationis MoXIIIo. Anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIIo. Actum Babenberc, feliciter. Amen.