Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 77 (Reg. 3579)


Datierung: 962 – 964 02 04
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio quam fecit Adalhoch in Scarra.

Notum sit omnibus, presentibus scilicet et futuris, qualiter ego Adalhoch pro amore dei et sancti Nazarii mris. Christi, seu etiam pro remedio animae meae, rem proprietatis meae in pago lobodonense, in comitatu Cuonradi, in loco nuncupato Scarra, quicquid in eodem loco proprietatis habere visus sum, in terra culta et inculta, in pratis, silvis, atque mancipiis duodecim, ad predicti mris. locum tradidi, integre et inconvulse. Postea vero ex venerabilis Gerbodonis abbatis omniumque fratrum ac fidelium eiusdem monasterii, benivolentia et consensu, ipsas res a me traditas, et insuper quicquid iuris sancti Nazarii fuit in Sueinheim et Rod, ad dies uitae meae in beneficium accepi; quatinus utrasque res absque preiudicio et inquietudine possideam et excolam, et nichil inde minuere aut deteriorare permittam, sed augere et meliorare studeam. Post discessum uero meum utraeque res melioratae et auctae ad sanctum Nazarium revertantur. Actum in Laureshara anno incarnationis dominicae DCCCCoLoIIIIo, Ottone regnante XXoVIIo, sub die II non. febr. Signum ipsius Adalhohi. Signum Gerbodonis abbatis. Signum Uolradi, et aliorum. Ego indignus monachus Thancradus; hanc prestariam scripsi. diemque et tempus ut supra titulavi.