Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 78

Anno dominicae incarnationis ... Gerbodone palmam supernae vocationis adepto, Salemannus vir deo dignus, divina humanaque sapientia plenus, ac omni bonitate conspicuus, ex assensu serenissimorum imperatorum Ottonis I. et filii eius, omniumque fratrum ac familiae coniventia, pastor et rector eidem loco preficitur. Qui inter multa ac magnifica pietatis opera, quae per singula longum est enarrare, iussit tabulam ad altare principale auro gemmisque preciosissimis adornari, et crucem magnam simili operis scemate parari, frontem quoque ciborii super requiem mris. uersus altare respicientem auro purissimo uestiri, et tres libros ex aebore et argento mirifice uenustari. Moralia in tribus uoluminibus complevit, duos nolarum circulos argenteos ecclesiastico ornatui adiecit, strata pauimenti finetenus perfecit. Postremo iam senio confectus iuuenilem tercii Ottonis imperatoris offensam qua eum frustra impetebat non sustinens, monasterii curam resignauit, et quod reliquum in carne vixit temporis, habitavit secum. Rexit hunc locum annis XXVII. Hic in principio introitus sui quartum cenobii eiusdem libertatis et inmunitatis privilegium, a divo imperatore Ottone I. impetravit.