Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 65

Descriptio silvae in Virnheim.

Conscriptio marchae et silvae quae pertinet ad Virnunheim, sicut eam Chuonradus rex ad manum suam habuit, et per Liutfridum ipsius comitem, ceterosque suos fideles limitibus, collibus, vallibus, lapidibus, tumulis, viis, interdistinguere iussit, sicut infra habetur.

Termini et limites.

Ab oriente incipit a petra quae stat in Aldaha, et sic vadit ad uallum ubi confinium est Liuthereshuson et Hetenesheim. Deinde ad furnum calcis. Deinde per medium Michilinrieth. Deinde per medium Rincwison. Deinde ad Sol, quod est in confinio Strazheim et Virnunheim. Deinde ad agrum regis. Deinde ad Stochuuege. Deinde ad lapidem qui stat in uico qui dicitur Gerberti. Deinde ad tumulum. Deinde ad publicam stratam. Deinde ad lapidem qui est in Musahe. Deinde ad alium lapidem, qui dividit piceum nemus ab altero. Deinde ad Hohenwarta. Deinde ad lapidem qui stat in via quae pergit ad Lorsam. Et sic iterum in Aldaha, ut supradictum est.