Post Cuonradum regem generali principum habito conventu, Heinricus cognomento Saxo, filius Ottonis ducis saxonici, in regnum sublimatur, ex quo diua Ottonum genealogia processit. Hic contra Rutpertum regem gallicanae Franciae preliis multis terminos regni lotharici sicut hactenus conservantur obtinuit, et tam Ungariorum quam Sclauorum Burgundionumque cum quibus sepe conflixit, et semper vicit, bellicis impeditus tumultibus, imperator non est ordinatus. Reliquit autem heredem regni Ottonem primum, qui nulli post Karolum magnum secundus, victricibus semper armis regni sui terminos dilatavit, unde cognomen ut vocaretur Magnus promeruit. Iste anno dominicae incarnationis DCCCC0XX0I0 Ebergisum in laureshamensi monasterio a puero aeducatum, et post Liutberum nepotem suum mindonensi aecclesiae subrogatum, eiusdem etiam abbatiae honore XVII annis in utroque sublimavit, ipsique loco privilegia libertatis quater innovavit.