Datierung: 917 11 03
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sancte et individuae trinitatis. Chuonradus divina fauente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos cuidam venerabili presbitero nostro, scilicet fideli et dilecto capellano, Werinolf nuncupato, in pago Rinicgouue in comitatu Utonis, quicquid nos in locis Watenheim, et Uirnunheim nostri iuris hactenus habere videbamur, et ei prius in beneficium concessum tenvimus, cum curtilibus, edificiis, familiis, et mancipiis utriusque sexus, et ecclesia in Virnunheim constructa, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, aquis, aquarumve decursibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, omnibusque rebus ad illud beneficium rite pertinentibus, ad dies uitae suae in proprium donavimus. Iussimus quoque hoc preceptum inde conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, quatinus prefatus Werinolf, supra nominatas res quamdiu vivat, sub usu fructuario teneat atque possideat. Post obitum vero illius ad monasterium quod est in loco Lauresham dicto, sub honore sancti Nazarii mris. Christi constructum, aeternaliter easdem res possidendas concessimus, ea videlicet ratione, ut supradictus Werinolf, suusque suffraganeus Thiotrich pbr. talem inde victum et vestitum, omniaque necessaria intus et foris illis profutura teneant, sicut olim nos cum Liuthario abbate, ceterisque fratribus ibidem domino famulantibus communi consilio coadunavimus. De uino dentur ei singulis annis tres carradae. Si aliquid vero ei de predictis rebus deficiendo ac retrahendo defecerit, memoratam ecclesiam in Virnunheim aedificatam in perpetuam sibi proprietatem recipiat, eamque potestativa manu teneat, atque possideat, faciatque inde quicquid sibi libuerit faciendum. Et ut hoc preceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra subtus illud firmavimus, et sigillo nostro sigillari precepimus. Chuonradus rex. Signum domni Chuonradi M. serenissimi regis. Salomon cancellarius ad vicem Piligrini archicapellani recognovi. Data IIIa non. nov. Anno incarnationis domini DCCCC0XVI0. Indict. VIa. Regnante gloriosissimo rege Chuonrado, anno VI0. Actum Franconofurt in dei nomine feliciter. Amen.