Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 63 (Reg. 3565)


Datierung: 915 02 08
Ausstellungsort: Frankfurt

Donatio Cunegundae reginae in Gingen.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chuonradus divina fauente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter dilecta nobilisque coniux nostra Chunigund nuncupata, una cum nostrae auctoritatis manu quendam proprietatis suae locum Ginga appellatum cum omnibus rebus illuc iuste legitimeque pertinentibus pro aeternae remunerationis augmento, nec non et corporis eius sepultura, ad monasterium quod est in loco Lauresham dicto, sub honore sancti ac venerabilis mris. Christi Nazarii constructum, tradendo concessit, ea videlicet ratione, ut eiusdem cenobii fratres, eundem locum ad alimentum suumque peculiare, aevis temporibus teneant atque possideant. Hoc ita peracto, petiit ipsa serenitatis nostrae clementiam, quo eandem proprietatis illius traditionem nostro firmaremus precepto. Nos vero salubri eius petitioni libenti animo et sereno uultu consentientes, iussimus hoc nostrae auctoritatis preceptum inde conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, quatinus supradicti cenobii fratres ab hodierna die et deinceps, talem inde habeant potestatem, sicut et de aliis rebus quae antiquis temporibus ad prelibatum cenobium eodem tenore pertinere videbantur. Et ut hoc auctoritatis nostraeque confirmationis preceptum firmum et stabile per succedentium temporum curricula consistat, manu nostra propria subtus illud roborantes confirmavimus, anulique nostri impressione insigniri precepimus. Salomon cancellarius ad vicem Piligrini archicapellani recognovi. Data VIa id. febr. Anno incarnationis domini DCCCC0XV0. Indict. IIIa. Regnante piissimo rege Cuonrado, anno IIII0. Actum in villa regia Franconofurt nomine, in dei nomine, feliciter. Amen.

Idem quoque rex predium suum in Wattenheim et Uirnheim sancto Nazario cum huiusmodi precepto tradidit.